CLARISSIMATUS

CLARISSIMATUS
CLARISSIMATUS
dignitas Clarissimi in l. 74. 180. et 183. Cod. Theodos. de Decurion. et apud Amm. Marcellin. l. 21. c. 31. Honor Clarissimatus, in l. 8. et 10. eod. Cod. de Domest. Senatorum potissimum erat, qui Clarissimi, et Ordo Clarissimus passim apud Historiae Aug. Scriptores, Ammianum Marcellin. in Utroque Cod. alibi, dicuntur. Unde Alexander Severus, Praefectis Praetorio suis Senatoriam addidisse dignitatem, ut Viri Clarissimi et essent et dicerentur, legitur apud Ael. Lamprid. in Vita eius, c. 21. Sed et uxores eorum Clarissimae feminae dictae sunt. Idem in Heliogaba???, c. 4. Solus omnium Imperatorum fuit, sub quo mulier quasi Clarissima, lovô Viri Senatum ingressa est. Nolebat nempe femininô genere vocem Senator usurpare, neque Senatrix dicere, coactus proin est circumlocutione uti. Ita namque Senatorum coniuges appellatae, apud Tertullian. ad Scapulam, Augustin. de Civ. Dei, l. 22. c. 8. et in multis LL. Codicis. Paulmus, in Vita Ambrosii, Per idem tempus trans Tiberim, apud quandam clarissimam invitatur, ut sacrificium in domo offerret. Casaubon. ad Lamprid. loc. cit. Vide quoque Salmas. ad Vopiscum in Aureliano, c. 18. et infra Praepositus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • clarissimat — (cla ri ssi ma) s. m. Titre de clarissime. ÉTYMOLOGIE    Clarissimatus, du latin clarissimus …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • PRAEPOSITI — dicuntur sub rubr. Cod. de suscept. et praepos. qui horreis pagisque praefecti sunt, l. 2. Cod. eod. tit. horreis scil. in quae species fisco debitae importantur, pagus autem, unde exportantur, Prateius ex Cuiacio ad d. rubr. apud Ioh. Calvin.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”